- RAIMUNDENSIS
- RAIMUNDENSISdicta olim moneta Comitum Tolosae, in Gallia, apud quos admodum frequens Raimundi nomen fuit. (nam ad septem in eo stemmate recensentur) Occurrunt Raimundenci solidi, sub Henrico et Philippo I. Regibus Franciae quod nomen. etiam exstinctâ praefatorum Comitum stirpe, ipsôque Comitatu ad Regiam coronam devolutô, mansisse Tolosanae monetae, docet Car. du Fresne. Sed et sic dicta estmoneta Vicomitum Turenensium, apud quos Raimundi nomen non minus in frequenti usu fuit, cum ad sex recenseantur hôc nomine insignes. In eius facie altera crux, cum voce RAYMUNDUS, describitur; in altera binae cruciculae, cum voce TURENNE. Alia Vicecomitum Turenensium insignia praefert, cum voce RAYMUNDUS; in altera facie crucem, cum hisce characteribus, MON. VICECOM. apud Iustellum Histor. Turenn. l. 1. c. 14. qui hasce monetas Raimundo I. Vice-Comiti, qui expeditioni Hierosolymitanae interfuerat, adscribit. Sed non assentitur Vir eruditus praedictus, cum familiarum insignia monetis eâ tempestate, quâ et forte neque fixa erant, nondum apponi consueverint. Eiusdem fuisse ponderis, quô Cadurcensis, et 20. solidos cum semisse confecisse Raimundensem Marcam, idem docet in Glossario. Vide quoque eum in Appendice.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.